Cum venissem in socrus meae villam Alsiensem, quae aliquando Rufi Vergini fuit, ipse mihi locus optimi illius et praeclari viri desiderium non sine dolore renovavit. Hunc enim incolere secessum atque etiam senectutis suae nidulum vocare consueverat. Ubicumque me vertebam, illum animus meus, illum oculi mei requirebant. Volui (= Volli) etiam monimentum eius videre, et vidisse paenituit (= mi dispiacque). Est enim adhuc imperfectum: nec operis difficultate, quae modica ac potius exigua est, sed inertia eius, cui cura mandata est. Indignatio cum miseratione maxima animum meum implevit, cum viderem, post decimum mortis annum, illius viri reliquias sine titulo et sine nomine iacere, cuius memoriă gloriā complet totum orbem terrarum. ###
Essendo giunto nella villa di Alsio di mia suocera, che una volta fu di Virginio Rufo, questo stesso luogo mi rinnovò non senza dolore il rimpianto di quell'ottimo e insigne uomo. Era infatti abituato ad abitare questo luogo appartato e anche a chiamarlo il nido della sua vecchiaia. ...(CONTINUA)