NICCOLI: "Nonne videmus quam amplo pulcherrimoque patrimonio haec nostra tempora spoliata sint? Ubi sunt M. Varronis libri, qui fere soli facere possent sapientes, in quibus erat linguae Latinae explicatio, rerum humanarum divinarumque cognitio, omnisque doctrina? Ubi T. Livii historiae? Ubi Sallustii? Ubi Plinii? Ubi innumerabilium aliorum? Ubi Ciceronis complura volumina? O miseram atque inopem condicionem horum temporum! Dies me profecto deficiet, si velim nomina eorum referre, quibus aetas nostra orbata est”. SALUTATI: "Non extant omnes Ciceronis libri? At aliqui supersunt, nec parva quidem pars; quos utinam probe teneremus. Perditus est M. Varro? Dolendum est, fateor, et moleste ferendum; sed tamen sunt et Senecae libri, et aliorum permulti (libri), qui nobis, nisi tam delicati essemus, facile M. Varronis locum supplerent. Atque utinam tot notitias («nozioni») praeceptaque discère vellemus, quot hi libri, qui etiam nunc extant, nos docere possunt. Sed nimium, ut modo dixi, delicati sumus: quae absunt cupimi quae adsunt neglegimus. At contra oporteret uti praesentibus, utcumque ea sint, absentium vero desiderium, quandoquidem cogitando nihil proficimus, ex animo removēre".

Versione tratta da Leonardo Bruni