Nam quis umquam dubitavit quin in re publica nostra primas partes eloquentia semper tenuěrit urbanis pacatisque rebus, secundas (partes) iuris scientia? Cur igitur ius civile docère semper pulchrum fuit hominumque clarissimorum discipulis floruerunt domus sed si quis ad dicendum acuat aut adiuvet iuventutem, vituperetur? Nam si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate eloquentia; sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed etiam iuvat universam rem publicam, cur aut discere turpe est quod scire honestum est, aut, quod nosse pulcherrimum est, id non gloriosum est docere? ###?
Versione tratta da Cicerone