Vespasianus fecit et amphitheatrum in urbe media ut compererat Augustum destinasse. Et tamen Titus, nemine ante se munificentia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta celeriter exstructis, munus edidit apparatissimum largissimumque; dedit et navale proelium, et gladiotes, atque uno die quinque milia omne genus ferarum. Spectacula assidue magnifica et sumptuosa (Domitianus) edidit non modo in amphitheatro, verum et in circo, ubi praeter sollemnes cursus bigarum quadrigarumque, proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit; at in amphitheatro navale quoque proelium commisit. Venationes gladiatoresque erant et noctibus ad lychnuchos; nec virorum modo pugnas edidit, sed et feminarum. Praeterea quaestoriis muneribus, quae, olim omissa, revocaverat, semper Domitianus interfuit. Versione tratta da Svetonio.
Vespasiano costruì anche l'anfiteatro al centro della città come aveva scoperto che Augusto l'aveva ideato. E tuttavia Tito, prima di lui minore a nessuno nella munificenza, consacrato l'anfiteatro e costruite velocemente nei pressi le terme, organizzò uno spettacolo preparatissimo e molto lauto; offrì anche una battaglia navale, e gladiatori, e in un sol giorno cinquemila bestie feroci di ogni tipo....(CONTINUA)