Saepius Echo, eximiae pulchritudinis nympha, de Iunone, Iovis uxore et divum regina, iurgia et contumelias dixerat et deae maxime invisa erat. Itaque dea tam impudentem loquacitatem coercere statuit et linguam stultae puellae oppressit. Echo nec surda nec muta fuit, sed, cum verbum audiebat, solum ultimam syllabam ore suo iterabat, nec verba integra pronuntiare valebat. Sic Narcissi, praestantis adulescentis, amorem deperdit, qui  balbam puellam respuit. Tunc nympha in speluncam inter montes confugit neque umquam inde in lucem evasit. Ibi dolor miseram puellam confecit et consumpsit: corpus inedia evanuit, ossa in saxa conversa sunt  et sola vox tam formosae virginis superstes fuit. Nec tamen Narcissus, quia dii infidelitatem adulescentis punire statuerunt, laetam vitam degit.

Più di una volta Eco, ninfa di inestimabile bellezza, aveva proferito ingiurie ed offese su Giunone, moglie di Giove e regina degli dei ed era detestata moltissimo dalla dea.