Neque vero Lacedaemonii his rebus tam amici Alcibiadi sunt facti quam timore ab eo alienati. Nam cum acerrimi viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate patriae ductus aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam rediret. Itaque tempus eius interficiendi quaerere instituerunt. Alcibiades autem ea erat sagacitate, ut decipi non posset. Itaque ad Tissaphernem, praefectum regis Darii, se contulit. Cuius cum in intimam amicitiam pervenisset, initio cum Pisandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per internuntios colloquitur et de reditu suo facit mentionem. Ab hoc destitutus, primum per Thrasybulum ab exercitu recipitur praetorque fit apud Samum; post suffragante Theramene populi scito restituitur parique absens imperio praeficitur simul cum Thrasybulo et Theramene. Horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante victores viguerant, perterriti pacem peterent.

In vero gli Spartani per questi consigli non divennero tanto amici di Alcibiade ma piuttosto si alienarono da lui per la paura. Infatti, poiché conoscevano la superiore abilità in ogni azione dell'uomo in questione assai tenace, ebbero fortemente timore che non trascinato dall'amore per la patria, un giorno si allontanasse anche da loro e che tornasse in buoni rapporti con i suoi (concittadini). E così cominciarono a cercare l'occasione di ucciderlo. Alcibiade,

LA TRADUZIONE con analisi grammaticale CONTINUA QUI