Alcestim, Peliae filiam, complures proci petebant in coniugium; Pelias vitans eorum condiciones repudiavit et simultatem constituit: se daturum esse pulcherrimam filiam ei qui feras bestias ad currum iunxisset et Alcestim avexisset. Itaque Admetus ab Apolline petiit ut se adiuvaret. Apollo autem, quod ab eo in servitute liberaliter acceptus esset, aprum et leonem ei iunctos tradidit, quibus ille Alcestim avexit. Tradunt et illud de Admeto: ei ab Apolline concessum esse ut pro se alius voluntarie moreretur. Cum tempus venit in quo Admeto moriendum erat, pro eo neque pater neque mater mori voluit. Tum uxor Alcestis se obtulit et pro eo vicaria morte interiit; sed eam postea Hercules ab inferis revocavit.
In attesa di traduzione controlla questo articolo a breve sarà disponibile