Augustus cibi minimi erat atque vulgaris ifre. Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bubulum manu pressum et ficos virides biferas maxime appetebat; vescebaturque et ante cenam quocumque tempore et loco, quo stomachus desiderasset. Verba ipsius ex epistulis sunt: "Nos in essedo panem et palmulas gustavimus. " Et iterum: "Dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi. " Et rursus: "Ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam diligenter sabbatis ieiunium servat quam ego hodie servavi, qui in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducavi prius quam ungui inciperem. " Ex hac inobservantia nonnumquam vel ante initum vel post dimissum convivium solus cenitabat, cum pleno convivio nihil tangeret. Vini quoque natura parcissimus erat. Non amplius ter bibere eum solitum super cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit. Postea quotiens largissime se invitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset, reiciebat. Et maxime delectatus est Raetico neque temere interdiu bibit. Pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum aut recens aridumve pomum suci vinosioris.
Versione libro Nova Lexis (corso di latino; moduli A-D), pagina 189 versione numero 2.
Augustus cibum modicum atque vulgarem fere capiebat. Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bubulum et ficos virides biferas maxime appetebat; saepe edebat etiam ante cenam omni tempore et loco, cum stomachus desiderabat. Verba Augusti in epistulis sunt: «Nos in essedo panem et palmulas gustavimus». iterum: «Dum lectica ex regia domum (a casa: moto a luogo) reverto, | panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi». | Cum vespertinum cibum sumebat, | vini quoque natura parcus erat; | nam, non amplius ter bibebat super cenam in castris apud Mutinam | sicut Cornelius Nepos tradit. | Et maxime delectatus est (fu allietato, regge l’abl. ) Raetico neque temere interdiu bibit. | Pro potione sumebat perfusum (cosparso, regge l’abl. ) aqua frigida panem.
Versione libro Lingua Magistra Pagina 50 numero 90
Augustus, qui fuit primus et potens Romanorum imperator, cibum modicum atque vulgarem fere capiebat; nam secundarium panem et pisciculos minutos mollesque et caeseum bubulum et ficos virides biferas maxime appetebat; saepe edebat etiam ante cenam omni tempore et loco, cum stomachus desiderabat. Verba Augusti in epistulis sunt: "Nos in essedo panem et dulces palmulas gustavimus". Et iterum: "Cum lectica ex regia domum reverti, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi". Saepe imperator vespertinum levem cibum sumebat, at vini natura parcus erat; nam non amplius ter bibebat super cenam in castris apud Mutinam, sicut Cornelius Nepos tradit. Et maxime delectatus est vino Raetico neque temere interdiu bibit. Pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactuculae thyrsum aut recens aridumve pomum suci vinosi.
Versione da Svetonio
Augusto, che fu il primo e autorevole imperatore deo Romani, mangiava cibo modes...
Versione Nuovo comprendere e tradurre
VERSIONE COMPLETA - CLICCA QUI
Augusto, che fu il primo e autorevole imperatore deo Romani, mangiava cibo modesto e quasi poplare; infatti gradiva principalmente pane di secondo ordine e pescetti piccoli e molli e formaggio di mucca e fichi verdi di seconda stagione; spesso mangiava anche prima di cena a qualsiasi ora e luogo, quando lo stomaco lo desiderava. Le parole di Augusto nelle lettere sono: “Noi sul carro mangiammo pane e dolci datteri”. E di nuovo: “Quando tornai dalla reggia a casa sulla lettiga, mangiai un oncia di pane con pochi acini di uva duracina”. Spesso l’imperatore prendeva leggero cibo serale, ma del vino per natura era parco; infatti non più di tre volte ne beveva durante la cena nell’accampamento presso Mutina, così come racconta Cornelio Nepote. E principalmente fu rallegrato dal vino retico ma non ne bevve sconsideratamente durante il giorno. Come bevanda prendeva pane bagnato con acqua fredda o una fetta di cocomero, oppure un gambo di lattuga tenera o un frutto fresco, o secco dal succo dal gusto di vino.