Aristippus philosophus glorianti cuidam quod natandi peritissimus esset "Non erubescis" inquit "quod gloriaris in his quac delphinorum propria sunt?". Idem exsultanti cuidam quod multum bibens non inebriaretur "Hoc" inquit "etiam mulus facit nec exsulta"». Acer item erat Diogenes in despiciendis hominibus. Cum captivus fatus esset et sub corona inter servos veniret (da veneo), rogatus quid sciret agère, respondit: «Hominibus imperare". Atque, ad praeconem versus, "Quaere ex istis numquis dominum sibi emere velit". Postea, cum indicavisset digito Corinthium quendam, habitu cultissimo ornatum, "Huic" inquit "me vende, quia iste domino indiget". Cum quidam in domum suam, magnifico apparatu instructam, eum induxisset et spuere in terram vetaret, ille, postquam excreavit, in illius faciem sputum coniecit, et ait: "Non quod te oderim vel despiciam hoc feci, sed quia nullum deteriorem locum inveni ut spuerem". Cum clamasset olim: "Heu, homine"» et accurrissent plurimi, illos baculo exegit quia se viros, non purgamenta, vocavisset.

Alcuni verbi

ērŭbesco (ērŭbesco, ērŭbescis, erubui, ērŭbescĕre) glōrĭor (glōrĭor, glōrĭāris, gloriatus sum, glōrĭāri) verbo transitivo e intransitivo deponente I coniugazione despĭcĭo (despĭcĭo, despĭcis, despexi, despectum, despĭcĕre) verbo transitivo e intransitivo III coniugazione in -io quæro (quæro, quæris, quæsii, quæsitum, quærĕre) verbo transitivo III coniugazione