Cum duo milites in latronem incidissent, alter profugit, alter autem restitit et forti dextera se vindicavit. Latrone occiso, timidus accurrit comes strictoque gladio, reiecta penula: "Eia ergo" inquit "ubinam est latro ille? Iam faciam ut sentiat quos viros attemptaverit!". Tunc, qui depugnaverat: "Nunc venis me auditurus, pessume? Cur modo fugisti nec saltem verbis istis animum meum confirmavisti? Nunc condem ferrum et linguam pariter futilem ut possis alios te ignorantes fallere; ego, qui vidi te tantis viribus fugientes, scio fidem tuam certam non esse cuiquam. " Haec narratio docet illum dubia re saepe fugere qui in rebus secundis fortis est.
I due soldati e il brigante - Versione latino Fedro
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: Versioni di Fedro
- Visite: 3