Postero die Caesar, contione advocata, suorum militum temeritatem cupiditatemque pugnandi reprehendit, uod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut quid agendum (esse) videretur neque, signo recipiendi dato, constitissent neque ab tribunis militum legatisque retinēri potuissent. Exposuit quid iniquitas loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum, sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus, exploratam victoriam dimisisset, ne etiam parvum detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret. Quantopere eorum animi magnitudinem admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis, non murus oppidi tardare potuisset, tantòpere licentiam arrogantiamque reprehenderet, quod plus se quam imperatorem de victoria atque exitu rerum sentire existimarent; nec minus se ab milite modestiam et continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare.

Versione tratta da Cesare