Bonis auctoribus compressa sunt per eum vitia ac per Galliam Drysadarum famosae superstitiones; lata sunt iura quam commodissima; curatum militiaeofficium; Aqua Claudia Romae introducta; retenti fines seu dati imperio Romano; Mesopotamia per orientem, Rhenus Danubiusque ad septemtrionem et a meridie Mauri accesserunt provinciis, demptis regibus post Iubam; simulpartes Britanniae, quam solam adiit, Ostia profectus mari, contusae sunt; nam cetera duces curaverunt. Tamen libertorum et coniugis imperiis subiectus est. Huius uxor Messalina primo passim quasi iure adulteriis utebatur. Dehīnc atrocius accensa nobiliores quasque nuptas et virgines scortorum modo secum proposuerat. Postea, Messalina interfecta, Claudius Agrippinam, Germanici fratris sui filiam, uxorem duxit; quae filio imperium procurans primo privignos insidiis multiformibus, dehinc ipsum coniugem veneno interemit.

Versione tratta da Aurelio vittore