Patria est ei Brixia, ex illa nostra Italia quae multum verecundiae, frugalitatis, atque etiam rusticitatis antiquae retinet ac servat. Pater Minicius Macrinus, equestris ordinis princeps, quia nihil altius voluit; allectus enim a Divo Vespasiano inter praetorios, honestam quietem ambitioni praetulit. Habet aviam maternam Serranam Proculam e municipio Patavio. Novisti loci mores: Serrana tamen Patavinis quoque severitatis exemplum est. Contigitet avunculus ei P. Acilius gravitate, prudentia, fide prope singulari. In summa nihil erit in domo tota, quod non tibi tamquam in tua placeat. Aciliano vero ipsi plurimum vigoris et industriae est, quamquam in maxima verecundia. Quaesturam, tribunatum, praeturam honestissime percucurrit. Est illi facies liberalis, multo sanguine et multo rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor.
Versione tratta da Plinio il Giovane