Pausanias, clarissimus Lacedaemoniorum dux, maxime varius in omni genere vitae fuit: nam ut eximiis virtutibus eluxit, sic maximis vitiis obrutus est. Primum benevolentissimus erga cives fuit atque pro patriae salute ingentissima pericula suscepit. Nam in bello contra Persas huius illustrissimum fuit proelium apud Plataeas, ubi ab illo duce Mardonius, natione Medus, regis gener, cum ingentissimo exercitu Graeciam occupans, victus et fugatus est. Sed clarissima victoria apud Plataeas Pausaniam nimis superbum fecit invidiamque civium sociorumque conflavit. Nam postea, ubi cum classe communi totius Graeciae apud Cyprum iterum contra barbaros pugnavit, mox maiores res appetivit et in suspicionem venit. Is enim non mores patrios solum, sed etiam cultum vestitumque mutavit: apparatum et vestem Medicam induebat, satellites Medos et Aegyptios habebat, crudelius sociis imperabat superbiusque respondebat. Tum, ab ephoris domum revocatus, capitis periculum vitavit in aedem Minervae confugiens, sed ephori statim valvas eius aedis obstruxerunt et Pausanias animam efflavit. Sic ingentissimam belli gloriam turpissima morte maculavit.
Pausania (Versione latino)
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: Versioni di Latino - Autori Sconosciuti
- Visite: 3