Quisque graece sciebat. Studiis in ludo litterario perfectis quisque piane sermonis latini graecique sciens erat; id est utriusque sermonis quo viro docto necesse opus erat loqui. Nam plurimi Romae graece sciebant: quod commercia cum graecis Italiae inferioris diutissime habebantur, quod multi romani, milites, exempli causa, atque mercatores in provinciis orientalibus graecorum moribus utentibus morabantur, in primis ob multitudinem graecorum famulorum, in familiis romanis ludisque praesentium, ex quibus pueri alterum sermonem facile discebant, romana gens bilinguis facta est. Omnes equidem verba graeca in comoedis plautinis frequentia intellegebant; mulieres quoque graece sciebant atque videtur amantes inter se graece loqui urbanae venustatis exemplum fuisse