Appi illius Caeci filia a ludis, quos spectaverat, exiens, turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam esse diceret: «Quid mihi contigisset» inquit «quantoque artius pressiusque conflictata essem, si Publius Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset? Certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem». Sed «Utinam» inquit «reviviscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perdat, quae me nunc male miseram convexavit!». Ob haec mulieris verba tam improba ac tam incivilia Caius Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia.
Versioni tratta da Gellio