Homines nesciunt beatam vitam unam esse. In optimo statu illam ponit qualitas sua, non magnitudo; itaque in aequo vita est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta. Qui illam aestimat numero et mensura et partibus, illi id quod habet eximium eripit. Quid autem est in beata vita eximium? Quod plena est. Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est. Hic plus edit, ille minus: quid refert? Uterque iam satur est. Hic plus bibit, ille minus: quid refert? Uterque non sitit. Hic pluribus annis vixit, hic paucioribus: nihil interest si tam illum multi anni beatum fecerunt quam hunc pauci. 1.  (da Seneca)