Palus erat non magna inter nostrum atque Belgarum exercitum. Hostes expectabant si nostri hanc transirent; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, parati erant in armis ut hostes impeditos adgrederentur. Interim duo exercitus proelio equestri dimicabant. Sed ubi neutri transeundi initium fecerunt, Caesar suos in castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod post nostra castra erat. Ibi, vadis repertis, partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio, ut castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent pontemque interscinderent. Caesar, postquam Titurius eum certiorem fecit de hostium adventu, omnem equitatum et levis armaturae Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit. Acriter in eo loco pugnatum est. Nostri adgressi hostes in flumine impeditos, magnum eorum numerum occiderunt. (da Cesare)
Uno scontro tra Romani e Belgi presso il fiume Assona - Grammatica picta 2 pagina 161
- Dettagli
- Scritto da Anna Maria Di Leo
- Categoria: Grammatica Picta
- Visite: 3