Petis ut fratris tui filiae prospiciam maritum. Paratus et quasi provisus est Minucius Acilianus. Patria ei est Brixia ex illa nostra Italia, quae multum adhuc verecundiae, frugalitatis atque etiam rusticitatis antiquae retinet ac servat. Pater Minucius Macrinus est equestris ordinis princeps, quia nihil altius voluit et honestam quietem huic nostrae ambitioni praetulit. Aciliano vero ipsi plurimum vigoris, industriae, quamquam in maxima verecundia. Qui quaesturam, tribunatum, praeturam ita honeste percucurrit ut ab omnibus ei plausum sit. Est illi facies liberalis, multo rubore soffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor. Quae ego maximi arbitror existimanda esse, quod debet dari hoc castitati puellarum quasi praemium. Tu fortasse me putes indulsisse amori meo et eum nimis laudavisse. Diligo quidem adulescentem ardentissime, ut meretur; sed hoc ipsum amantis est, non onerare laudibus quem amat, maxime si illi laudibus opus non est, quia optimus natura sit.
Versione tratta da Plinio il Giovane